Главная

Популярная публикация

Научная публикация

Случайная публикация

Обратная связь

ТОР 5 статей:

Методические подходы к анализу финансового состояния предприятия

Проблема периодизации русской литературы ХХ века. Краткая характеристика второй половины ХХ века

Ценовые и неценовые факторы

Характеристика шлифовальных кругов и ее маркировка

Служебные части речи. Предлог. Союз. Частицы

КАТЕГОРИИ:






CUM TEMPORĀLE, CUM HISTORĬCUM, CUM CAUSĀLE




 

1. Conon Atheniensis fuit extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium a Lysandro sunt devictae.

2. Pyrrhus, cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponnēso, lapĭde ictus interiit.

3. Phoebĭdas Lacedaemonius, cum exercitum Olynthum ducĕret iterque per Thebas facĕret, arcem oppidi, quae Cadmēa nominatur, occupavit.

4. Cum Galli Clusium, Etruriae oppidum, obsidērent, missi sunt Romā tres legati qui illos monērent, ut obsidiōnem solvĕrent.

5. Cum Xerxis copiae terrestres Thermopylis appropinquarent, Leonĭdas monuit milites, ut patriae gloriam memoriā tenerent.

6. Agesilāus, rex Lacedaemoniorum, cum Persas in Asia fudisset et fugavisset, in patriam revocatus est, ut eam ab Atheniensibus defendĕret.

7. Cum Athenienses recusārent, ne Alexandro Magno divīnos honōres decernĕrent, Demādes orator: «Vidēte», inquit, «ne, dum caelum custodītis, terram amittātis».

8. Cum homo pravus ianuae domus suae inscripsisset: «Nihil mali ingrediātur», Diogĕnes: «Quomŏdo», inquit, «domĭnus domum suam intrare potuĕrit?»

9. Diogĕnes, cum Myndum venisset, quae urbs admŏdum parva erat, sed magnis atque magnifĭcis portis ornata, exclamavit: «Cives, portas claudĭte, ne urbs vestra egrediātur!»

10. Laco quidam, cum riderētur, quod claudus ad bellum proficiscerētur: «At mihi», inquit, «pugnare, non fugĕre est proposĭtum».

11. Alexander, cum legisset epistŏlam matris, qua admonebatur, ut a venēno Philippi medĭci cavēret, acceptam potiōnem non deterrĭtus bibit.

12. Cúm sis mórtalís, quae súnt mortália, cúra. (Ov.)

13. Cúm tua nón edás, carpís mea cármina, Laéli.

Cárpere vél nolí. nóstra, vel éde tuá. (Mart. I, 91)

1. Когда Карфаген был взят и уничтожен, 50 000 карфагенян были уведены римлянами в рабство.—2. Когда Ксеркс был разбит при Саламине, он решил как можно скорее отступить к мосту, который он построил (=сделал) на Геллеспонте, чтобы греки не помешали его возвращению.—3. Ганнибал, перейдя Альпы с большим войском и множеством (прил.) слонов, вторгся в Италию и в двух сражениях разбил обоих римских консулов.—4. Александр Великий, завоевав Фивы и разрушив весь город, пощадил только дом поэта Пиндара.—5. Когда Троя была взята греками, Эней направился в Италию.—6. Когда царствовал император Тиберий, в Италии было большое землетрясение.—7. Ганнибал, боясь козней со стороны (лат. предлог а) римлян, удалился в Сирию к царю Антиоху.—8. Когда Ганнибал взял Сагунт, город Испании, бывший в союзе с Римом (= союзный римлянам), из Рима в Карфаген были отправлены послы, чтобы объявить карфагенянам войну.

 

DAEDĂLUS ET ICĂRUS

 

Daedălus Atheniensis, artĭfex peritissimus, propter caedem commissam, Athēnis discessit et in Cretam insulam ad regem Minōem cum Icăro, filio suo, vēnit. Ibi regi labyrinthum aedificavit, sed cum rex eum laesisset et unā cum filio eius in labyrintho inclusisset, regnum Minōis relinquĕre consilium cepit. Ităque artĭfex sollertissimus, cum pennas in ordĭne posĭtas cerā coniunxisset, sibi et Icăro filio alas paravit et cum eo avolavit. Quamquam Daedălus filium admonuĕrat, ut se sequerētur neque de via deflectĕret, puer tamen imprūdens, qui volātu audāci valde delectabatur, subĭto ducem suum deseruit et propius ad solem advolavit. Tum cera, quā pennae vinctae erant, tabuit, et puer, cum frustra a patre auxilium imploraret, in mare decĭdit, quod ex eo tempore Icarium mare est appellatum. At pater infēlix, ubi pennas in undis vidit, magno dolore affectus est artesque suas devōvit. Ipse incolŭmis in Siciliam pervēnit.

 

DE ALEXANDRO ET ANAXIMĚNE

 

Alexander Magnus urbem Lampsăcum expugnare constituit. Copias iam ad urbem adducenti Anaximĕnes praeceptor obvius fuit. Rex, cum metuĕret, ne ille se a consilio suo avertĕret: «Nunquam», inquit, «quod rogavĕris, a me impetrabis». Tum philosŏphus: «Rogo te», inquit, «ut Lampsăcum dirŭas». Ita urbs servata est.

LIBĚRE DICTUM

 

Apelles, pictor illīus aetatis clarissimus, Alexandrum, regem Macedŏnum, pinxit equitantem. Quam imagĭnem cum rex minus laudaret, quam meruĕrat artĭfex, equus Alexandri interea adductus picto equo sic adhinnīvit, quasi verus esset equus. Tum Apelles: «O rex», inquit, «equus tuus, ut video, pictūrae peritior est, quam tu».

 

DE THESEO

 

Aegeus, rex Atheniensium, filium Minōis, qui in insula Creta regnabat, necavit. Cum hic mortem filii comperisset, cum multis navibus ad oram Attĭcae vēnit et Athenas expugnavit. Ut filii mortem vindicaret, Atheniensibus imperavit, ut certis temporis spatiis certum numerum adulescentium et virgĭnum in Cretam navibus portarent. Illi Minotauro, bestiae saevissimae, in cibi loco praebebantur; Minotaurus autem in labyrintho, opĕre illo mirabĭli Daedăli artifĭcis, custodiebatur, ex quo nemo exĭtum reperīre potĕrat.

Theseus, Aegei filius, qui in Peloponnēso educatus erat, cum in patriam venisset et de calamitate gravi audivisset, patrem oravit, ut socius esset miserorum hominum, qui eo tempore in Cretam navigare debebant. «Ego, pater», inquit, «beluam illam necabo et hanc poenam turpem finiam». Pater filio oranti obsecūtus est.

Theseus, cum in Cretam venisset, cum comitĭbus in labyrinthum pervēnit et post pugnam acerrĭmam Minotaurum occīdit. Tum auxilio Ariadnae, filiae Minōis, quae misericordiā adulescentis mota erat, redĭtum e labyrinthi erroribus reppĕrit et cum comitĭbus in patriam revertit. Sed patri adventu suo mortem paravit. Ille enim filio imperavĕrat, ut, si conservatus esset, color velorum in redĭtu albus esset. Theseus autem verba patris memoriā non retinuĕrat et vela nigra, quae erant calamitatis signum, non mutavĕrat. Aegeus, qui ad litus maris in saxo sedens filii adventum exspectabat, cum vela nigra vidisset, in mare se praecipitavit, quod ex eo tempore Aegaeum est appellatum.

 

DE HORATIO COCLĬTE

 

Tarquinius Superbus, cum ex urbe expulsus esset, irā incensus ad Porsennam, Etruscorum regem, confūgit eiusque auxilium imploravit. Obsecūtus est precĭbus eius rex et ingentem exercitum contra Romanos duxit. Nunquam antea maior terror populum invasit; tantum eo tempore Porsennae nomen valuit. Ex agris in urbem demĭgrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia urbis pars muro, alia flumine Tibĕri tuta videbatur, sed pons sublicius, qui in Tibĕri erat, hostibus iter dedisset, nisi unus vir inventus esset, Horatius Cocles. Is, cum hostes repentīnum impĕtum in pontem fecissent, extrēmam pontis partem occupavit et, singulos retĭnens, conclamavit: «Vos pontem rescindĭte, ego impetum hostium excipiam». Inde, dum cetĕri pontem rescindunt, ipse hostes sustinuit, qui, clamorem tollentes, undĭque in unum tela coniciebant. Cum autem pons deletus esset neque ulla via Etruscis in urbem patēret, Cocles: «Tiberīne pater», inquit, «te pie precor, haec arma et hunc militem propitius tuo flumine accipias». Haec dicens armatus in Tibĕrim se proiēcit et, quamquam multa tela in eum coniciebantur, incolŭmis ad suos tranāvit. Itaque discedentes Etrusci dicere potuērunt: «Romanos vicĭmus, ab Horatio victi sumus». Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posĭta, agri, quantum uno die circumarāvit, datum.

 

§ 29.

 






Не нашли, что искали? Воспользуйтесь поиском:

vikidalka.ru - 2015-2024 год. Все права принадлежат их авторам! Нарушение авторских прав | Нарушение персональных данных