Главная

Популярная публикация

Научная публикация

Случайная публикация

Обратная связь

ТОР 5 статей:

Методические подходы к анализу финансового состояния предприятия

Проблема периодизации русской литературы ХХ века. Краткая характеристика второй половины ХХ века

Ценовые и неценовые факторы

Характеристика шлифовальных кругов и ее маркировка

Служебные части речи. Предлог. Союз. Частицы

КАТЕГОРИИ:






ACCUSATĪVUS CUM INFINITĪVO И NOMINATĪVUS CUM INFINITĪVO




 

A.

 

1. Vere dici potest magistrātum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. (Cic.)— 2. Darīus, rex Persarum, speravit se Graeciam in potestatem suam redactūrum esse.—3. Oracŭlum Delphĭcum Lacedaemoniis respondit Spartam nullā re aliā nisi avaritia delētum iri.—4. Ita sentio et saepe disserui Latinam linguam non modo non inŏpem, sed locupletiōrem etiam, quam Graecam. (Cic.) —5. Divitiācus Aeduus Caesări dixit Ariovistum, Germanorum regem, hominem esse barbărum, iracundum, temerarium; non posse Gallos imperia eius diutius sustinēre.—6. Belgae moleste ferebant populi Romani exercitum hiemare atque inveterascĕre in Gallia.—7. Plinius dicere solebat nullum librum tam malum esse, ex quo non aliqui fructūs percĭpi possent.—8. Existĭmo sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. (Cic.).— 9. Idem esse dicebat Socrătes veritatem et virtutem.—10. Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus, auro onustus, ascendĕre posset.—11. Negat sine furōre Democrĭtus quemquam poētam magnum esse posse, quod idem dicit Plato.

 

B.

 

12. Suebi centum pagos habere dicuntur.—13. Disciplīna druĭdum in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur.—14. Multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur.—15. Hippocrătes et Galēnus medici peritissimi fuisse putabantur.—16. Parum litteris incumbĕre videmĭni.—17. Alcibiădes rei publicae lumen fore videbatur.—18. Aedui frumentum dare a Caesăre iussi sunt.—19. Qui tacet, consentīre videtur.—20. Pace non modo ea, quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta atque agri laetari videntur.—21. Solem e mundo tollĕre videntur, qui amicitiam e vita tollunt. (Cic.)— 22. Terentii fabellae propter elegantiam sermōnis putabantur a C. Laelio scribi.—23. Mihi vidēris unā mercēde duas res assĕqui velle.—24. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus.—25. Maxime curandum est, ut eos, quibuscum sermōnem conferemus, et verēri et diligĕre videamur. (Cic.)— 26. Pisistrătus primus Homēri libros, confusos antea, sic disposuisse tradĭtur, ut nunc habemus.—27. Pons in Hibēro prope effectus nuntiabatur.

 

C.

 

28. Alexander puer, cum a praeceptore suo audivisset innumerabiles esse mundos, exclamavisse dicitur: «Quam miser sum, qui ne uno quidem adhuc potītus sum!».

29. Cum Abderitarum legatus, longa oratione usus, ex Agĭde, Lacedaemoniorum rege, quaesivisset, quid vellet se civibus suis nuntiare, ille: «Nuntia», inquit, «me, quam diu velles, aures tibi dedisse».

30. Agesilāus, Thraciam transitūrus, ad Macedŏnum regem nuntios misit, qui rogarent, utrum per hostium an amicorum terram itūrus esset. Cum ille respondisset se consultūrum esse: «Fiat igĭtur», inquit, «consultatio, nos intĕrim iter faciemus».

31. Lacaena quaedam, cum filium in proelium misisset et eum interfectum esse audivisset: «Idcirco», inquit, «genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbĕre».

32. Legatus quidam Lacedaemoniorum, cum ex eo quaereretur, utrum privātus locutūrus esset, an publĭce loqui a civibus iussus esset: «Si adipiscar», inquit, «quae cupio, iussu civium, si non, privātim vobiscum collocūtus еrо».

33. Cum Alexander in ruīnis Troiae esset, sacerdos quidam ex eo quaesivisse dicitur, num lyram Parĭdis videre vellet. Cui ille respondit: «Malo hastam Achillis, quam lyram Parĭdis».

34. Cum audio socrum meam Laeliam (facilius enim muliĕres incorruptam antiquitatem conservant, quod, multorum sermonis expertes, ea tenent semper, quae prima didicerunt), eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire.

35. Consul P. Valerius Laevīnus, contra Pyrrhum cum exercitu missus, cum exploratores Pyrrhi cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent, quaecunque apud Romanos agerentur. 36. Scríbere mé quererís, Velóx, epigrámmata lónga.

Ípse nihíl scribís; tú brevióra facís. (Mart.)

37. Vérsiculós in mé narrátur scríbere Cínna.

Nón scribít, cuiús cármina némo legít. (Mart.)

38. Cárpere caúsidicús fertúr mea cármina. Quí sit,

Néscio; sí scieró, vaé tibi, caúsidicé! (Mart.)

 

1. Думнориг говорил, что лучше переносить власть галлов, чем римлян.—2. Греки говорили, что Меркурий был сыном Юпитера и вестником богов.—3. Казалось, что Сципион был единственный человек, доблестью которого римляне могли быть спасены.—4. Ифигения, дочь Агамемнона, была, говорят, принесена отцом в жертву, но спасена Дианой.—5. Очевидно, что богатство уменьшается от роскошной жизни.—6. Римские историки передают, что Ромул и Рем основали город Рим.—7. Сократ сказал: «Я знаю, что многого не знаю; поэтому я мудрее тех людей, которые утверждают, что они все знают».—8. Когда Ксеркс потребовал, чтобы Леонид сдал (trado, 3) оружие, тот, говорят, ответил: «Приди и возьми».—9. Когда Ганнибал взял Сагунт, одному из консулов было приказано отправиться в Сицилию, другому напасть на Ганнибала в Испании.—10. Цезарь был извещен о том, что бельги составляют заговор против римского народа и обмениваются (=дают) между собой заложниками.—11. Римский народ отправил в ссылку Камилла, так как казалось, что он несправедливо разделил добычу.—12. Нашлись два римских всадника, которые обещали Катилине, что убьют Цицерона в его доме.—13. Парисатида, жена Дария, надеялась, что Кир, ее младший сын, будет когда-нибудь царем Персии (=персов).

 

DE PHILOSŎPHIS NONNULLA

 

1. Aristotĕles ait affectūs quosdam, si quis illis bene utātur, pro armis esse.

2. Socrătem, aiunt, colăpho percussum nihil amplius dixisse, quam molestum esse, quod nescīrent homines, quando cum galea prodīre deberent.

3. Heraclītus, quoties prodiĕrat et tantum circa se male viventium vidĕrat, flebat miserabaturque omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant. Democrĭtus contra, aiunt, nunquam sine risu in publico fuisse: adeo nihil illi videbatur serium eorum, quae serio gerebantur.

4. Illo saecŭlo, quod aureum dicebant antīqui, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudĭcat.

5. Thales aiēbat terrarum orbem aquā sustinēri et vehi more navigii mobilitateque eius fluctuāre.

 

DE NASĪCA ET ENNIO

 

Scipio.Nasīca, cum ad poētam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus, cum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaerĕret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius: «Quid? Ego non audio», inquit, «vocem tuam?». Huic Nasica: «Homo es impŭdens: ego, cum te quaerĕrem, ancillae tuae credĭdi te domi non esse; tu mini non credis ipsi?»

 

DE ANTIŎCHO ET HANNIBĂLE

 

Hannĭbal exsul ad Antiŏchum, Syriae regem, vēnit. Ostendēbat ei rex in campo copias ingentes, quas, ut bellum cum Romanis gerĕret, comparavĕrat, exercitum auro et argento fulgentem, equitatum frenis, ephippiis, elephantos denĭque cum turribus. Tum contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibălem adspexit et: «Putasne», inquit, «satis esse Romanis haec omnia?» Intellegebat vim exercitus, quaerens, num sufficĕret bello Romano.

At Hannĭbal elūdens ignaviam militum pretiose armatorum: «Satis», inquit, «plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sint». Rex de numĕro quaesiĕrat, respondit Hannĭbal de praeda.

 

DE HANNIBĂLE ET PHORMIŌNE

 

Cum Hannĭbal, Carthagĭne expulsus, Ephĕsum ad Antiŏchum venisset exsul, invitatus est ab hospitĭbus suis, ut peripatetĭcum Phormiōnem, si vellet, audiret. Cumque se non nolle dixisset inclŭtus Carthaginiensium imperator, locūtus esse dicitur homo copiōsus alĭquot horas de imperatoris officio et de re militāri. Tum, cum cetĕri, qui illum audiĕrant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannĭbale, quidnam ipse de illo philosŏpho iudicaret; his Poenus non optime Graece, sed tamen libĕre respondisse fertur multos se delīros senes vidisse, sed qui magis, quam Phormio delirāret, vidisse nemĭnem. Neque, mehercŭle iniuriā. Quid tam arrogantius aut loquacius fiĕri potuit, quam Hannibăli, qui tot annos de imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certasset, Graecum hominem, qui nunquam hostem, nunquam castra vidisset, praecepta de re militāri dare. (Cic.)

 

DE SERVO NIMIS OBOEDIENTI

 

M. Piso, orator Romanus, servis praecēpit, ut tantum ad interrogata respondērent nec quicquam praeterea dicĕrent. Imperavit aliquando, ut Clodius, qui tum magistratum gerebat, ad convivium invitarētur. Hora cenae instabat; adĕrant cetĕri convīvae omnes, solus Clodius exspectabatur. Piso servum, qui solēbat convīvas invitare, aliquoties emīsit, ut vidēret, num venīret. Tandem Piso, cum iam adventum eius desperavisset, servo: «Dic», inquit, «num forte non invitavisti Clodium?». «Invitavi», inquit ille. «Cur ergo non venit?». «Quia ventūrum se negavit». Tum Piso: «Cur id non statim dixisti?» Servus respondit: «Quia non sum a te interrogatus».

 

DE FABRICIO

 

Paucis diebus post proelium ad Heraclēam commissum Romani ad Pyrrhum de redemptione captivorum legatos misērunt, in quibus erat C. Fabricius, cuius nomen magnum erat apud Romanos, ut viri boni et bello insignis, sed admŏdum paupĕris. Quod cum Pyrrhus audivisset, eum muneribus auroque sibi conciliare conatus est, sed Fabricius omnia, quae apportata erant, repudiavit. Postĕro die Pyrrhus, ut constantiam Fabricii subĭto terrore perturbaret, hac arte usus est. Elephantum omnium, quos habebat, maximum inter colloquium clam addūci et post aulaeum collocari iussit. Postquam signum datum est, aulaeum remotum est, belua repente stridorem horrendum edĭdit. At Fabricius, placĭde ad elephantum conversus, subrīdens Pyrrho: «Non me hodie», inquit, «magis commŏvet tua belua, quam heri aurum tuum movit». Tantam animi magnitudinem admiratus Pyrrhus exclamavit: «Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest». Cetĕrum captīvos Romanis non reddĭdit, cum dicĕret: «Si Romani pacem fecĕrint, captīvos sine pretio reddam; sin autem in bello perseverabunt, non ego numerum hostium tot tamque fortibus viris augēbo».

Anno proxĭmo idem C. Fabricius, cuius integritatem rex donis frustra tentavĕrat, cum exercitu contra Pyrrhum missus est. Cum vicīna castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi noctu ad eum vēnit et promīsit, si praemium sibi proposĭtum esset, se regem venēno necatūrum esse. Hunc Fabricius vinctum ad Pyrrhum redūci iussit, qui, magnum Fabricii animum admiratus, omnes captīvos sine pretio Romanis reddĭdit.

 

AD MELPOMĚNEN1

 

Éxegí monumént(um) aére perénniús

Regalique situ pyramid(um) altius,

Quod non imber edax, non Aquil(o) impotens

Possit diruer(e) aut innumerabilis

Annorum series et fuga temporum.

Non omnis moriar, multaque pars mei

Vitabit Libitin(am): usque ego postera

Crescam laude recens, dum Capitolium

Scandet cum tacita virgine pontifex.

Dicar, qua violens obstrepit Aufidus

Et qua pauper aquae Daunus agrestium

Regnavit populor(um), ex humili potens

Princeps Aeolium carmen ad Italos

Deduxisse modos. Sume superbiam

Quaesitam meritis et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

(Hor., Carmĭna III, 30)

3. К Мельпомене.

3—4. quod... nоn... possitconiunctĭvus указывает на следствие;

quod = ut id такой, что его не может.

Aquilo северный ветер, приносивший бури.

7—8. postera crescam laude recens (при переводе сделать подлежащим laude) и слава моя в потомстве будет возрастать не увядая. (Дословно?)

Scandet cum tacita virgine pontifex —ежегодно верховный жрец всходил со старшей весталкой на Капитолий для совершения жертв и молений перед Юпитером о даровании Риму благоденствия, и этот стародавний обычай кажется Горацию мерилом долговечности, что значило: пока стоит Рим. Ве­сталками могли быть только девицы, поэтому они часто назывались просто virgines,а старшая из них — Virgo maxima.Ритуал требовал от них пол­ного молчания: отсюда tacita virgo.

10. qua = ea, qua... там, где...

Aufidus — река в Апулии на родине Горация.

11. pauper aquae Daunus —Давн, мифический царь Апулии, назван бедным водой, потому что такова была подвластная ему земля.

11—12. agrestium regnavit populorumглагол regnare, в подражание гре­ческой конструкции, поставлен с genetīvus, отвечающим на вопрос «над кем?».

12. ex humili potens ставши могущественным (возвысившись) из низов — отец Горация был вольноотпущенник.

13. Aeolium carmen эолийская песня— имеется в виду греческая поэзия.
Лирика у греков впервые расцвела на эолийском острове Лесбосе, в творчестве Алкея и Сафо, которым подражал Гораций.

13—14. ad Italos deduxisse modos перевел на италийские напевы— поэт считает своей заслугой, что он поднял римскую поэзию на уровень греческой, образцы которой казались ему совершенными.

14—15. sume superbiam, quaesītam... проникнись гордостью, приобре­тенной...

15—16. Delphica lauro— в Дельфах находилась величайшая святыня гре­ков, храм и оракул Аполлона, бога света ч поэзии. Аполлону же был посвящен лавр, и лавровым венком венчали поэтов на Дельфийских состязаниях, устраи­вавшихся в честь этого бога.

volens (перевести наречием) милостиво, благосклонно.

MelpomeneМуза трагедии и лирической поэзии; здесь просто: Муза.

 






Не нашли, что искали? Воспользуйтесь поиском:

vikidalka.ru - 2015-2024 год. Все права принадлежат их авторам! Нарушение авторских прав | Нарушение персональных данных