Главная

Популярная публикация

Научная публикация

Случайная публикация

Обратная связь

ТОР 5 статей:

Методические подходы к анализу финансового состояния предприятия

Проблема периодизации русской литературы ХХ века. Краткая характеристика второй половины ХХ века

Ценовые и неценовые факторы

Характеристика шлифовальных кругов и ее маркировка

Служебные части речи. Предлог. Союз. Частицы

КАТЕГОРИИ:






Дополнительное замечание к обороту Nominatīvus cum infinitīvo. 2 страница




 

Упражнение 33

 

1.Vita brevis – ars longa. (Hipp.) 2. Omnis ars imitatio est naturae. 3. Oratio veritatis simplex est. 4. Vocalis ante vocale brevis est. 5. Mores veterum Romanorum severi erant. 6. Filius meus est similis majоrum suorum. 7. Fortes fortuna juvat. (Verg.) 8. Divitiae apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum – in imperio. 9. Omne initium difficile est. 10. Nemo omnia potest scire. 11. Excellentium hominum virtus imitatione, non invidia digna est. 12. Apud Herodotum, patrem historiae, innumerabiles sunt fabulae. 13. Fortitudo equitum nostrorum in proelio equestri magna erat. 14. Patria est communis omnium civium parens. 15. Viri fortes non vincuntur doloribus gravibus. 16. Fuga celeris equitum causa magnae cladis erat. 17. Ingens hominum multitudo in urbem conveniebat. 18. Vetera proverbia breviter et simplicibus verbis prudentiam populi exprimunt. 19. Homeri carmina apud omnes gentes omnium temporum magno honore erant. 20. Sex horas dormire sat est juvenique senique. 21. Innumerabiles curas secum afferunt liberi, sed eidem – innumerabilia gaudia. 22. Multi multa sciunt, nemo omnia. 23. Tristis eris, si solus eris. 24. Nullum corpus immortale est. 25. Vestis mulierum nobilium Romanarum alba erat. 26. Omnia mea mecum porto. (B.) 27. Sapienti sat! (Pl.) 28. Similis simili gaudet. 29. Utile dulci. (Hor.) 30. Primus inter pares. 31. Et fumus patriae est dulcis. (Verg.) 32. Fac simile. 33. Falsus in uno – falsus in omnibus. 34. Sine virtūte felix non eris.

 

Занятие 15-16

1. Степени сравнения прилагательных.

2. Синтаксис падежей при степенях сравнения.

3. Супплетивные степени сравнения

 

Упражнение 34

Определите склонение и основу каждого прилагательного; образуйте N.S. степеней сравнения.

 

A) modestus, a, um – скромный B) gratus, a, um - приятный

miser, era, erum – несчастный creber, bra, brum - частый

celeber, bris, bre – славный nobilis, e - известный

mobilis, e - подвижный vetus, teris - старый

audax, acis - отважный dulcis, e – сладкий

 

Упражнение 35

Определите степень сравнения прилагательных и их падежную форму. Образуйте N.S.(m) соответствующей степени.

 

Honestissimas, utilissimorum, potentiora, stultiorum, pulcherrimos, humilli-marum, clarior, durius, pauperrimi, altissimae.

 

Упражнение 36

Запишите формы N.S. и G.S. словосочетаний с прилагательными:

a) в сравнительной степени б) в превосходной степени

 
 


crimen, minis n - преступление dux, ducis m - вождь

crudelis, e - жестокий peritus, a, um – опытный

 

Упражнение 37

Определите грамматические категории глагольных форм и переведите их.

 

1) obtine, obtinebas, obtinere, obtinemus, obtinebo, obtinebuntur;

2) serent, sero, serebant, noli serere, seretur, serebantur.

 

Упражнение 38

 

1. Lingua celeris est, mens celerior. 2. Mors mihi est servitute facilior. 3. Quis vivit te honestior? Nemo hominum. 4. Monumenta virorum clarorum pulcherrimis floribus ornabantur. 5. Philosŏphi nihil putābant praeclarius libertāte. 6. Facta sunt verbis difficiliora.7. Tanto est facilius accusare, quam defendere, quanto facere vulnera, quam sanare. 8. Canis timidus vehementius latrat, quam mordet. 9. Omnium Gallorum fortissimi sunt Belgae. 10. Nihil est veritatis luce dulcius. 11. Sapientissima omnium feminarum - uxor tua. 12. Templa erant altiora, quam domus. 13. Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cavantur aqua (Ov.). 14. Terra major est luna, minor sole. 15. Interdum major pars meliorem vincit. 16. Honores mutant mores, sed raro (редко) in meliores (Plut.). 17. Gloria Themistoclis non minor erat in pace, quam in bello. 18. Quod alteri facillimum est, saepe alteri difficillimum est. 19. Semper in proelio eis maximum est periculum, qui maxime timent. 20. Nihil est in amicitia periculosius, quam adulatio. 21. Quo plures hostes sunt, eo major gloria nostra, eo splendidior victoria. 22. Veterrima vina non semper sunt suavissima. 23. Nihil citius senescit, quam gratia. 24. Facilius est dicere, quam agere. 25. Ferro nocentius aurum (Ov.). 26. Facilius est vitia aliorum reprehendere, quam sua corrigere. 27. Melior certa pax (Liv.). 28. Palatium veterrĭma pars Romae erat. 29. Nullus vir fortior fuit, quam Hercŭles. 30. Britannōrum humanissĭmi erant ei, qui inferiōrem partem insŭlae habitābant. 31. Roma pulcherior multis aliis urbĭbus erat. 32. Philosŏphi nihil putābant praeclarius libertāte. 33. Aves celĕres sunt, celeriōres sunt venti, celerrĭma est fama.

 

Занятие 17

1. Существительные 4 склонения.

2. Существительные 5 склонения.

 

Упражнение 39

Составьте и просклоняйте словосочетания.

 

а) сontractus, us m – договор б) spes, spei f – надежда

perennis, e – долговечный certus, a, um - определённый

 

Упражнение 40

Определите падежные формы существительных.

 

Rem, civium, principatus, virtutem, moribus, situ, reginam, noctes, pedibus, mentis, juvenes, legatos, usum, magisratuum.

 

Упражнение 41

 

1. Vita omnis Germanōrum in venationĭbus atque in studiis rei militāris consistit.. 2. Is est amicus, qui in re dubia juvat. 3. Omnium rerum initium difficile est. 4. Lux est sonu velocior. 5. Omnes arbores, quo magis senescunt, eo maturiores ferunt fructus. 6. Legati sine ulla spe domum revertebant. 7. In multis rebus mediocritas optima est. 8. Alexander Magnus cum exercitu suo in itinere per plures dies sitiebat. 9. Res publicas ornare debet civium concordia. 10. In veterum Romanorum exercitibus omnium ordinum cives militabant. 11. Stultissimus est, qui hominem e veste aut habitu aestimat. 12. Apud Lacedaemonios ei, qui amplissimum magistratum gerebant, nominabantur senes.13. Nemo nostrum amico in rebus adversis auxilium negabit. 14. Vulnera gravia cordis saepe causae exitus letalis sunt. 15. Verbis sensus nostros exprimere interdum non possumus. 16. Aliae bestiae hominem visu, aliae auditu superant, homo autem omnes mente et ratione superat. 17. "Est res publica res populi" - sic Cicero docebat in libro "De re publica". 18. Nihil semper suo statu manet. 19. Ad meam rem id interesse putabam. 20. Senatus populusque Romanus (SPQR). 21. Jussu senātus populīque Romāni quotannis magistrātus in provincias mittebantur. 22. Nomen amici populi Romani a senatu Romano nonnullis Gallis dabatur. 23. Spes bona confirmat animos datque vires. 24. Nulla dies sine linea (Plin. M.). 25. Res non verba. 26. Amicus verus cognoscitur amore, more, ore, re. 27. Manus manum lavat. 28. E fructu arbor cognoscitur. 29. Domus propria – domus optima. 30. Contra spem spero. 31. Dies diem docet. 32. Carpe diem (Hor.). 33. Amicus certus in re incerta cernitur. 35. Omnium consensu. 36. Dux semper habet spem victoriae. 37. Est modus in rebus (Hor.).

 

Занятие 18-19

1. Основа перфекта.

2. Perfectum indicativi activi.

3. Plusquamperfectum indicativi activi.

4. Futurum II indicativi activi.

 

Упражнение 42

 

а) Проспрягайте глаголы во временах системы перфекта действительного залога:

deleo, evi, etum, 2 – разрушать sentio, sensi, sensum, 4 – чувствовать

 

б) Образуйте 3S.activi всех времён системы инфекта и перфекта от данных глаголов:

mitto, misi, missum, 3 – посылать prosum, profui, -, prodesse - помогать

 

Упражнение 43

Определите грамматические категории глагольных форм.

 

1) portaverunt, portavero, portabit, portabatur, portate

2) reliquerat, relinquunt, relinque, reliquerit, relinquebamur

3) augebit, augebe, auxistis, augebimini, auxeris

4) invenistis, invenerint, inveniris, inveniam, inveniebamur

 

Упражнение 44

 

1. Quando mihi librum remittes, quem nuper tibi misi? 2. Cur nobiscum ambulare non potuistis? 3. Brutus et socii ejus in senatu Julium Caesarem necaverunt. 4. Epistulam, quam scripsi, mittam patri. 5. Romulus urbem ex nomine suo vocavit Romam. 6. Si te rogavero aliquid, nonne respondebis.7. Expectate, dum vos vocavero. 8. Germani enim nonnullis annis ante Romanos Galliam intraverant et occupaverant. 9. Dolorem, si non potuero frangere, occultabo. (Cic.) 10. Democritus, cui pater ingentes divitias reliquerat, omne fere patrimonium suum civibus donavit. 11. Homo quidam servum genere Lacedaemonium interrogavit: "Probus-ne eris, si te emero?" At ille: "Etiam si non emeris." 12. Causa belli fuit, quod Romani agrum Sabinum ferro ignique vastaverant. 13. Ubi aliquid audivero, scribam ad te. 14. Reliquias theatri, quod Augustus Romae aedificaverat, hodie quoque spectamus. 15. Leonidas, rex Lacedaemoniorum, regi Persarum, qui scripserat:" Mitte arma", rescripsit: "Veni et sume." 16. Diogenes virum doctum, qui de deis multa narraverat, interrogavit: Quando tu de caelo descendisti?" 17. Crede mihi: aut consilio, aut re juvero. 18. Promisisti ad me venire, sed non venisti. 19. Heri affuistis. Hodie adestis. Cras aberitis. 20. Philippus, Macedonum rex, Lacedaemoniis scripsit: "Si in Laconicam venero, finibus vos exturbabo." Lacedaemonii rescripserunt: "Si." 21. Satis diu vixi. 22. Populi Romani honores quondam fuerunt rari ob eamque causam gloriosi (Nep.).

 

Упражнение 45

 

1. C. Julius Caesar, postquam regem Pharnăcem facĭle superāvit, ad amīcum suum scripsit: veni, vidi, vici. 2. Athenienses, postquam Persas fugavērunt, praedam magnam ex campo Marathonio portavērunt. 3. Herodŏtus, scriptor Graecus, multārum gentium urbes vidit et mores eārum descripsit. 4. Darēus, rex Persārum, a Graecis aquam et terram postulāvit. 5. Helvetii suas copias per Provinciam traducĕre non potuērunt. 6. Caesar copias suas divīsit partemque legiōnum in castris Pompeji relīquit, partem in sua castra remīsit. 7. Nonnulli senatorii, qui se cum Pompejo conjunxĕrant, nocte fugā salūtem petivērunt. 8. Dionysius, tyrannus Syracusārum, qui cum finitĭmis civitatĭbus felicĭter pugnavĕrat, divitias ingentes habebat. 9. Talem habebĭmus fructum, qualis fuĕrit labor. 10. Bello Punĭco secundo Hannĭbal, dux clarissĭmus, copias Carthaginiensium ex Hispania trans juga Alpium duxit Romanosque in multis proeliis vicit. 11. Quod uni dixeris, omnibus dixeris. 12. Perdes majora, minora nisi servaveris. 13. Gallina scripsit. 14. Feci, quod potui. 15. Dixi et animum levavi (Ev.). 16. Ad senem senex de senectute scripsit (Cic.). 17. Divina natura dedit (от do) agros, ars humana aedificavit urbes (Varr.). 18. Nihil agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis (Sen.). 19. Tantum bellum Pompejus extrema hieme apparavit, vere suscepit (от suscipio), media aestate confecit (от confacio) (Cic.). 20. Tribunus militum vulnus accepit eoque pugnare non potuit.

 

Занятие 20-21

1. Participium praesentis activi.

2. Основа супина.

3. Participium perfecti passivi.

4. Participium futuri activi.

 

Упражнение 46

Образуйте N. S. причастий настоящего, прошедшего и будущего времени и переведите их.

 

pugno 1 - сражаться

moveo, ui, itum, 2 - волновать

pello, peppuli, pulsum, 3 – бить, разбивать

reperio, repperi, repertum, 4 – открывать, находить

 

Упражнение 47

Определите форму причастий.

Agenti, ferentibus, docto, vastaturos, perterritam, venientes, spectatum, volantium, imperans, lecturae.

 

Упражнение 48

Определите грамматические категории глагольных форм.

 

1) patebantur, patueram, patueritis, patentes, patebunt, pate;

2) aperiet, aperuerunt, apertum, aperturam, aperui, apertis;

3) confecisti, confeceras, conficit, confice, confecta, conficientis.

 

Упражнение 49

 

1. Erranti viam monstra. 2. Romani et Graeci cenantes capita coronis et floribus ornabant. 3. Homo, verum non dicens, mendax appellatur. 4. Terra communis est possessio omnium laborantium. 5. Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed sanantem. 6. Saepe tacens vocem verbaque vultus habet. 7. Amor foedere conjungit amantes. 8.Magna pars hominum navigans de tempestate non cogitat. 9. Est ille vir bonus, sed non satis doctus atque eruditus. 10. Helvetii patriam reliquerunt novas sedes quaesituri. 11. Non semper genua flexa pietatem indicunt. 12. Juppiter, in taurum conversus, Europam rapuit et in Cretam transportavit. 13. Polycrates anulum in mare dejectum postero die in alvo piscis repperit. 14. Alexander Magnus statuas a Xerxe captas Atheniensibus misit. 15. Nautae tempestate ingenti perterriti in portu manserunt. 16. Non est consuetudo populi Romani ullam accipere ab hoste armato condicionem (Caes.). 17. Thales viro cuidam (некоему) interroganti: “Quid omnibus hominibus commune est” – “Spes, - inquit, - enim etiam illi habent, qui nihil aliud habent”. 18. Graeci propter Helenam raptam Trojam diruerant. 19. Anguis, qui centum ocŭlos habēbat, vellus aureum, in silva sacra positum (от pono), semper custodiēbat. 20. Multa capientibus desunt multa. 21. Homines magis defendenti, quam accusanti favent. 22. Mendaci homini, etiam verum dicenti, non credemus. 23. Donec eris felix, multos numerabis amicos, Tempora si fuerint nubila, solus eris (Ov.). 24. Ab urbe condita.(ab u.c.)25. Vae victis. (Liv.) 26. Amantes amentes. 27. Littera scripta manet. 28. Alea jacta est! (Caes.) 29. Vox clamantis in deserto. 30. Timeo Danaos et dona ferentes. (Verg.) 31. Tarde venientibus ossa. 32. Tertius gaudens. 33. Ave Caesar, morituri te salutant! 34. Legāti Romanōrum, de pace ad Gallos missi, illos superbia nocebēbant. 35. Capitolium, a Gallis paene captum (от capio), ansĕres servavērunt. 35. Milĭtes fortĭter pugnantes hostes vicērunt.

 

Занятие 22

1. Perfectum indicativi passivi.

2. Plusquamperfectum indicativi passivi.

3. Futurum II indicativi passivi.

 

Упражнение 50

Проспрягайте глаголы во временах системы перфекта страдательного залога.

 

aedifico 1 – строить verto, verti, versum, 3 - поворачивать

 

Упражнение 51

Определите грамматические категории глагольных форм.

 

1) condidisti, conde, condentem, condiderat, condideris, conditorum, condita est,

conditi erunt, condemus, conditus eras;

2) mutati sumus, mutaverint, mutabamur, mutatae eratis, mutamur, mutati erimus,

mutantum, mutabimur, mutabam, mutavit;

3) cincti estis, cingentum, cinctus eram, cingebaris, cinxit, cinxerunt, cincta erit,

cinctos, cingis, cingite.

 

Упражнение 52

 

1. Troja a Graecis deleta est, sed memoria Trojae ab Homero poeta servata est. 2. Alexander Magnus ab Aristotele, viro sapienti, eruditus est. 3. Magna classis Persarum parvo numero navium Graecorum apud Salaminem victa est. 4. Accepi omnes epistulas, quae a te missae erant. 5. Romulus et Remus, ut fama est, in eisdem locis, ubi flumine Tiberi expositi et a pastore educati erant, urbem condere statuerunt. 6. Calchas sacerdos Graecis, in Trojam navigantibus: «Non solventur naves, - inquit,- priusquam Agamemnonis filia immolata erit».7. Cicero consul a senatoribus Romanis pater patriae nominatus est. 8. Cum copiae ex castris eductae erunt, in hostes ducentur. 9. Macedonum regnum post Alexandri mortem distractum est in multa regna. 10. Semper crudeliter puniti sunt ei milites Lacedaemonii, qui in pugna terga verterant atque fuga vitam servaverant. 11. Xerxes, ubi cum copiis Athenas intravit, omnes fere sacerdotes, qui in arce Athenarum manserant et ab eo inventi erant, necavit urbemque incendio delevit. 12. Captum oppidum est cum ingenti praeda. 13. Si interrogatus eris, non respondebis? 14. Si propter virtutem laudati erimus gloria nostra vera erit. 15. Literae a Phoenicibus inventae sunt. 16. Multorum aures clausae veritati sunt.

 

Упражнение 53

 

1. Forum Romanum rostris navium expugnatarum ornatum erat. 2. Alexander Magnus, dum inter primis pugnabat, sagitta ictus (от ico) est. 3. Romani non a Pyrrho, sed ab elephantis Pyrrhi superati sunt. 4. Italia Alpibus, quasi vallo, contra barbaras gentes natura ipsa munita erat. 5.Carpite florem, qui nisi carptus erit, turpiter ipse cadet (Ov.). 6. Ad Lacedaemonios et Athenienses legati Persarum missi sunt et ita jussu regis dixerunt: “Nisi regi nostro aqua et terra data erit, urbes vestrae delebuntur, uxores puerique in servitutem abducentur”. 7. Romae Capitolium ab hostibus non expugnatum est, nam clamor anserum a defensoribus auditus erat. 8. Prometheus in monte Caucăso ferreis catēnis ad saxum alligātus est. 9. Socii Ulixis a Polyphēmo interfecti sunt. 10. Labyrinthus a Daedălo artifĭce in Creta insŭla aedificātus est. 11. Prometheus a Hercŭle, qui aquĭlam sagittā necāvit, liberātus est. 12. Postquam Helvetii a Caesăre victi erant, multae gentes Galliae eum auxilio contra Germānos vocavērunt. 13. Legāti ad Caesărem ab eis gentĭbus, quae trans Rhenum habitābant, missi sunt pacem rogātum (чтобы просить). 14. Non prius dormiēmus, quam negotia nostra finīta erunt. 15. Oracŭlum Apollĭnis Atheniensĭbus respondit: «Belli finis erit, si rex ipse ab hostĭbus occīsus erit.»

 

Занятие 23

1. Вопросительно-относительные местоимения.

2. Неопределённые местоимения.

3. Отрицательные местоимения.

4. Определительные местоимения.

 

Упражнение 54

Составьте и просклоняйте словосочетания.

а) emptor, oris m – покупатель б) signum, i - знак

quilibet, quaelibet, quodlibet – любой aliqui, aliqua, aliquid – некоторый

novus, a, um – новый communis, e - общий

 

Упражнение 55

Образуйте 2S. всех времен изъявительного наклонения действ. и страд. залога от глаголов:

 

munio, ivi, itum, 4 – укреплять pendo, pependi, pensum, 3 – вешать, платить

 

Упражнение 56

 

1.Virtus sibi ipsa pulcherrima merces est. 2. Qualis homo ipse est, talis ejus est oratio (Cic.). 3. Primus cujusque mensis dies apud Romanos Kalendae dicebatur. 4. Graeci et Romani clarissimi populi antiquitatis sunt, hi bellis insignes fuerunt, illi artibus et litteris. 5. Carthago et Corinthus eodem anno haec a Mummio, illa Scipione expugnata est. 6. Qua nocte Alexander natus est, eadem Dianae Ephesiae templum deflagravit. 7. Maxima est laus Achillis et Ulixis: hujus viri prudentia nobis placet, illius fortitudo. 8. Titus Manlius is, qui Capitolium servaverat, ob eamque rem cognomine Capitolinus appellatus erat, postea a civibus morte punitus est. 9. Belgae proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. 10. Omnes in eo, quod sciunt, satis sunt eloquentes (Cic.). 11. Omnium rerum ex quibus aliquid accipitur, nihil est agri cultura melius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius (Cic.). 12. Non is beatus est, cujus divitiae magnae sunt, sed is, qui sua sorte contentus est. 13. Haec est conditio, sine qua non potest res invenire. 14. Cui prodest scelus, is fecit. 15. Quae volumus et credimus libenter et quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus.

 

Упражнение 57

 

1. Cato ea nocte, qua peritūrus fuit, librum quendam Platōnis legēbat. 2. In idem flumen bis non descendĭmus. 3. Varia sunt munĕra eōrum, qui civitāti praesunt. 4. Cyrus Minor nomĭna uniuscujusque milĭtis memoriā tenēbat. 5. Cuivis dolōri remedium est patientia. 6. Tyrannus neque dilĭgit quemquam, neque ab ullo existimatur.7. Nemo amat eos, quos timet. 8. Non est salus in ea civitāte, cujus cives legĭbus non parent. 9. Magistri amant discipŭlos, quibus studium placet. 10. Graeci et Romāni clari popŭli erant: illi ab artĭbus et littĕris, hi bello et civilĭbus institūtis. 11. Caesar eam legiōnem, quam secum habēbat, ad oppĭdum duxit. 12. Cui nostrum sunt ignōta carmĭna poetārum nostrōrum? 13. Mali homĭnis est eundem laudāre et vituperāre. 14. Status quo. 15. Qualis rex, talis grex. 16. Faber est suae quisque fortunae (Sall.). 17. Nosce te ipsum! (Th.). 18. Aut Caesar, aut nihil. 19. Quorum. 20. Quidquid discis, tibi discis (Pt.).

Занятие 24

1. Образование количественных и порядковых числительных.

2. Склонение и синтаксис числительных.

 

Упражнение 58

Запишите форму Abl. данных словосочетаний:

a) una Musa, duo verba, tres milites, ducentae legiones.

б) unus gradus, duae urbes, tria nomina, ducentae scholae.

 

Упражнение 59

а) Запишите арабскими цифрами следующие числа:

XXI; CLX; CCXCV; DCCCXXXIII; MCMXLI; MDCCXXIV.

 

б) Запишите римскими цифрами следующие числа:

25, 49, 94, 503, 1715, 1848, 1932, 2009

 

Упражнение 60

 

1. Imperātor Augustus quadraginta et quattuor annos rem publĭcam regnāvit. 2. Duo milia militum defenderunt urbem. 3. Hora est vicesima quarta pars diei. 4. In exercitu Hannibalis erant triginta septem elephanti. 5. Caesar, a viginti tribus senatorĭbus circumsessus, caput togā texit, tum necātus est.6. Aetāte Trajāni, qui undeviginti annos imperāvit, quadraginta quinque provinciae erant. 7. Altissimus mons Asiae altus est septem et viginti milia pedum. 8. Senātus a sescentis viris nobilissĭmis constābat. 9. Cohors est decima, manipulus tricesima pars legionis Romanae. 10. Ab anno quingentesimo decimo res publica Romana a consulibus administrata est. 11. Anno quadringentesimo octogesimo ante aeram nostram Athenae a Xerxe deletae sunt. 12. Bellum Punicum alterum ingenti virtute Scipionis anno ducentesimo primo finitum est. 13. Prima luce Caesar hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit. 14. Roma condita est secundo anno Olimpiadis septimae. 15. Hydra novem capita habebat: ex his octo mortalia erant, unum immortale. 16. Condita est Carthago octoginta duobus annis ante quam Roma. 17. Septem sapientium sapientissimus erat Solo. 18. Illi septem colles Romae antiquae noti sunt. Duo eorum Capitolinus et Palatinus maxime ex ceteris eminent: in illo templum summi dei erat, in hoc Romulus Romam aedificavit. 19. Plato, qui Academiam anno ante aeram nostram trecentesĭmo octogesĭmo septĭmo condidĕrat, per quadraginta annos ei praefuit. 20. Classis Xerxis mille et ducentārum navium longārum, duo milia onerariārum fuit. 21.Una hirundo ver non facit. 22. Unum castigabis, centum emendabis. 23. Tres faciunt collegium. 24. Homo unius libri. 25. Conscientia mille testes.

 

Занятие 25-29

1. Accusativus cum infinitivo.

2. Nominativus cum infinitivo.

 

Упражнение 61

Образуйте формы инфинитивов от глаголов:

puto 1 – считать, полагать cognosco, cognovi, cognitum, 3 – узнавать

 

Упражнение 62

Определите грамматические категории глагольных форм.

1) curabo, curabaris, curavimus, curatus est, curavisse, cura, curans, curatum iri, curaturus

esse;

2) agite, actus, agor, agetis, egit, egerint, agi, acta esse, agunt;

3) transportavimus, transportantibus, transportaturi, transportata esse, transportatus eris,

transportat, transportate, transportatos.

 

Упражнение 63

 

1. Prometheum ignem hominibus dedisse tradunt. - Prometheus ignem hominibus dedisse traduntur. 2. Scio Caesarem in oppidum venire. - Scio Caesarem in oppidum venturum esse. 3. Putatur Pompejus errare. - Putatur Pompejus erravisse. 4. Sciverunt exercitum ab sociis expectari. - Sciverunt exercitum ab sociis expectum iri. 5. Tradebantur Helena a Paride rapta esse. - Tradebatur Helena a Paride rapi. 6. Speramus aedificia a hostibus non deleri. - Speramus aedificia a hostibus non deleta esse. 7. Cupitis Coriolanum legatos mittere. - Cupitis Coriolanum legatos missurum esse. 8. Hannibal juravit se inimicum Romanis futurum esse. 9. Scimus Ciceronem oratorem maximum fuisse. 10. Puto eum hominem fidelem esse. 11. Intellegere videris. – Intellexisse videtur. 12. Rerum scriptores Romani tradunt Romulum et Remum inter pastores educatos esse. 12. Pons effeci nuntiatur. - Pontes effeci nuntiantur. 13. Scio me nihil scire (Socr.). - Scit se nihil scire.- Scit eum nihil scire. 14. Pater filio dixit se aegrum esse. - Pater filio dixit illum aegrum esse. 15. Audivi te consulem esse factum (Cic.). 16. Caesar Bruto promittebat illum victurum esse. 16. Magister videt discipulos bene intellegere. 17. Graeci sperabant Trojam deletum iri.

 

Упражнение 64

1. Caesar noluit eum locum, unde Helvetii discessĕrant, vacāre. 2. Caesar Helvetios ipsos oppĭda vicosque, quos incendĕrant, restituĕre jussit. 3. Legāti Caesări nuntiant intellegĕre se divīsum esse popŭlum Romānum in duas partes 4. Graeci antiqui credebant varios deos mundum regere. 5. Thales, philosophus Graecus antiquus, docebat omnia ex aqua constare. 6. Copernicus docuit terram uno loco non stare, sed circum solem moveri. 7. Scimus Graecos Trojam expugnavisse. 8. Daedălum, artifĭcem praeclārum, cum Icăro filio diu in Creta in exsilio vixisse fama est. 9. Scriptores veteres Romam a Romulo et Remo conditam esse tradunt. 10. Notum est multas urbes Galliae a Caesare expugnatas esse. 11. Spero te multos libros lecturum esse. 12. Caesar narrat se bis in Britanniam cum exercitu suo navigavisse. 13. Librum Livii de Germanis nobis traditum non esse dolemus. 14. Ad meam rem id interesse putavi. 15. Senatum omnia probatur esse putamus. 16. Constat leonem regem ferarum esse. Leo rex ferarum esse a poetis putatur. 17. Consules jubentur convenire exercitum. 18. Desipere videris. 19. Foedus a Trojanis ruptum esse dicitur. 20. Vetamur venire. 21. Post itinera longa Ulixes dicitur ad Phaeacum insulam pervenisse. 22. Minerva ex capite Iovis nata esse dicebatur. 23. Cicero videtur omnes oratores eloquentia superavisse. 24. E Taciti libro de Germanis scripto intellegimus eos maxime Mercurium colere. 25. Postero die per exploratores Caesar cognovit montem a suis teneri, et Helvetios castra movisse. 26. Graeci se contra imperium popŭli Romāni pugnatūros esse negavērunt. 27. In Sicilia te Syracusis natum esse dixisti (Liv.). 28. Legati dixerunt post diem tertium ad Caesarem se reversuros esse.

 

УЧЕБНЫЕ ТЕКСТЫ

1. De fabulis poetarum antiquorum.

 

Saepe fabulas poetarum antiquorum legimus. In fabulis poetae antiqui de natura narrant. Fabulae antiquae scientias veras de natura et personis etsi non dant, tamen bene vitam et studia populorum antiquorum monstrant. Libenter legimus fabulas et narramus liberis nostris.

 

2. De Graecorum et Romanorum deis.

 

Graeci et Romani antiqui non unum Deum, sed multos deos deasque colunt. Primus in numero deorum Maximus et Optimus Juppiter, filius Saturni et Rheae, est. Locus, ubi Juppiter sedet et mundi imperium tenet, est Olympus altus, stellae vicinus. Inde deus deorum, dominus caeli et mundi tonat et fulminat: equi rapidi dei per totum mundum volant. Juppiter ventos et procellas in terram mittit. Idem gratia sua naturam tranquillat. Uxor dei maximi Juno est, dea nuntiarum.

Secundus Saturni filius Neptunus, deus oceani est.Neptunus et uxor ejus Amphitrita oceanum regnant. Mare tranquillum est, si deus aquarum per undas equis suis procedit. Si autem ira commotus tridente (трезубцем) dividit aquas, fluctuat oceanus magnus.

Saturni tertius filius Pluto est, horridus dominus umbrarum, deus inferorum. Pluto et uxor ejus Proserpina, deae agriculturae, sub terra habitant, ibique divitias magnas - argentum et ferrum et aurum et gemmas varias - tenent.

Juppiter multos liberos habet. Minerva dea sapientiae et belli est; Diana regina silvarum et dea lunae; Apollo, frater Dianae, deus artis (икусства) et scientiarum, patronus poetarum; Venus, dea pulchra et praeclara amoris (любви). Maritus ejus (её) Vulcanus est. Mars est deus belli et pugnarum. Bacchus laetus deus est vini et uvarum. Dei deaeque in Olympo habitant. Multa templa et oracula deis sacra sunt.






Не нашли, что искали? Воспользуйтесь поиском:

vikidalka.ru - 2015-2024 год. Все права принадлежат их авторам! Нарушение авторских прав | Нарушение персональных данных