Главная | Случайная
Обратная связь

ТОР 5 статей:

Методические подходы к анализу финансового состояния предприятия

Проблема периодизации русской литературы ХХ века. Краткая характеристика второй половины ХХ века

Ценовые и неценовые факторы

Характеристика шлифовальных кругов и ее маркировка

Служебные части речи. Предлог. Союз. Частицы

КАТЕГОРИИ:






СТЕПЕНИ СРАВНЕНИЯ НАРЕЧИЙ




При переводе следует строго отличать прилагательное среднего рода (сказуемое) от наречия (обстоятельства), поскольку в русском языке обе формы часто совпадают.

1. Nusquam sunt, qui ubīque sunt.—2. Sane et tranquille vivit, qui honeste vivit.—3. Qui iuste officia servavit, felix est.—4. Turpe est rem bene coeptam male finire.—5. Omnes fere Galli novis rebus studebant et ad bellum mobĭliter et celerĭter excitabantur.—6. Invīte data non sunt grata.—7. Bis dat, qui cito dat.—8. Lacedaemonii magis de sua salūte et de suo principātu cogitabant, quam de salute commūnis omnium Graecorum patriae.—9. Facilius est dicĕre, quam agĕre.—10. Caesar omnium opiniōne celerius ad fines Belgarum pervēnit.—11. Diligentissime viri docti multas naturae leges semper exploraverunt.—12. Vade fortĭter, vade felicĭter.

13....Facilé (e)st epigrámmata bélle

Scríbere, séd librúm scríbere dífficilé (e)st. (Mart.)

14. Sérius áut citiús sedém properámus ad únam. (Ov.)

15 Venit mors velocĭter, rapit nos atrocĭter.1

1. Гораций сам говорит, что в сражении при Филиппах он постыдно бросил щит и бежал.—2. Постыдно говорить одно, а чувствовать другое.—3. Орел летает высоко и видит далеко.—4. Спрашивать легче, чем отвечать.—5. Примерами мы быстрее всего обучим детей, ибо примерами дети скорее и лучше обучаются, чем наставлениями.—6. Все мы отлично знаем, что наше войско храбро и всегда храбро сражалось, сражается и будет сражаться с врагами.

1Из старинной студенческой песни «Gaudeamus igltur».

§ 18.

МЕСТОИМЕНИЯ

(систематический обзор)

GENETĪVUS QUANTITĀTIS

1. Nobilis est illa Biantis vox: «Omnia mea mecum porto».—2. Nosce te ipsum.—3. Qui non est nobiscum, adversus nos est.—4. Memoria minuĭtur, nisi eam exercēmus.—5. Irātus homo sui compos non est.—6. Gallorum eădem atque Belgarum oppugnationis ratio est.—7. Ignavia corpus hebĕtat, labor firmat; illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.—8. Homines interdum non eădem dicunt, quae sentiunt.—9. Ea est profecto iucunda laus, quae ab iis tribuĭtur, qui ipsi veram et iustam meruerunt laudem.—10. Ea est iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniungit.—11. Nullum malum sine alĭquo bono est.—12. Suum cuique.— 13. Ut adulescentem, in quo est senīle aliquid, sic senem, in quo est aliquid adulescentis, probo.—14. Milĭtes fortes exercitui ornamento sunt, ignāvi dedecŏri: illos nullum periculum terret, hos minimum timōre opplet; illis nihil insuperabĭle, his omnia periculi plena videntur.

15. Quaé tua súnt, tib(i) habé; quaé mea, rédde mihí. (Mart.)

16. Dífficilís facilís, iucúndus acérbus es ídem:

Néc tecúm possúm vívere, néc sine té. (Mart.)

17. Quídquid id ést, timeó Danaós et dóna feréntes. (Verg.)

 

1. Дети одних и тех же родителей часто имеют неодинаковые (=не одни и те же) характеры (р1. от mos).—2. Мы узнаём человека по его делам.—3. Не хвали самого себя: многие лучше тебя.—4. Теперь мы знаем многое, что было неизвестно нашим предкам.—5. Часто мы теряем верное, гоняясь за неверным.—6. Те занятия полезны, которые служат благу (salus) нашей родины.—7. Никто не любит того, кого боится.—8. Не все то золото, что блестит.

GALLIA DESCRIBITUR

Gallia est omnis divīsa in partes tres, quārum unam incŏlunt Belgae, aliam Aquitāni, tertiam, qui ipsōrum linguā Celtae, nostrā Galli appellantur. Hi omnes linguā, institūtis, legibus inter se diffĕrunt. Gallos ab Aquitānis Garumna flumen, a Belgis Matrŏna et Sequăna divĭdit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque eă, quae ad effeminandos animos pertĭnent, important, proximique sunt Germānis, qui trans Rhenum incŏlunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā de causā Helvetii quoque relĭquos Gallos virtute praecēdunt, quod fere cotidiānis proeliis cum Germānis contendunt, cum aut suis finibus eos prohĭbent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinēre dictum est, initium capit a flumĭne Rhodăno, continētur Garumna flumĭne, Oceăno, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequănis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriōnes. Belgae ab extrēmis Galliae finibus oriuntur, pertĭnent ad inferiōrem partem fluminis Rheni, spectant in septentriōnem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceăni, quae est ad Hispaniam, pertĭnet; spectat inter occāsum solis et septentriōnes. (Caes.)

 

DE RUSTĬCI VENEFICIIS

Rustĭcus quidam, quod ex admŏdum parvo agro multo largiōres fructus habebat, quam vicīni ex amplioribus agris, magnam sibi eorum concitavit invidiam. Accusatus igĭtur est de veneficiis. Ubi propterea in ius vocatus est, omnem familiam suam bene curātam et vestītam secum in forum adduxit, omnia praeterea instrumenta rustĭca, boves denĭque satŭros. Quae ubi monstravit: «Habetis», inquit, «iudĭces, nonnulla veneficia mea; cetera autem — eăque maxima sunt—labor et sudor».

Itaque omnium consensu liberatus est.

 

AEGRŌTUS ET MEDĬCUS

Interrogavit aliquando medĭcus aegrōtum: «Quo modo noctem novissimam degisti?». Hic respondit: «Admodum sudavi». Tum medicus: «Bonum hoc est». Postridie vehementi horrōre aegrotus conflictatus est; quod ubi medicus audivit: «Hoc quoque», inquit, «bonum est». Tertio die aquā intercŭti homo laboravit. Tum medicus: «Ne hoc quidem malum est». Post medici discessum unus ex amicis aegroti venit et interrŏgat: «Quo loco res tuae sunt?» «Optĭmo», inquit aegrotus: «nam multitudine bonorum exstinguor».

 

MEMORABĬLE DICTUM

Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvĕnis, nemo est mane, qui fuit pridie; quidquid vides, currit cum tempore, nihil ex his, quae vidēmus, manet; hoc est quod ait Heraclītus: in idem flumen bis non descendĭmus; manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est. (Sen.)

 

DE HOMINIS RATIŌNE

In homine quid optimum est? Ratio: hac enim antecēdit animalia. Ratio ergo perfecta proprium hominis bonum est; cetĕra illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet? et leones. Formōsus est? et pavōnes. Velox est? et equi. Non dico1 in his omnibus vincĭtur. Corpus habet? et arbŏres. Habet impĕtum et motum voluntarium? et bestiae et vermes. Habet vocem? sed quanto clariōrem canes, acutiōrem aquilae, graviōrem tauri, dulciōrem mobiliōrémque lusciniae. Quid in homine proprium? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implēvit2. (Sen.)

1 non dico я уже не говорю о том, что...

2 Перевести настоящим временем.

§ 19.

ЧИСЛИТЕЛЬНЫЕ

ACCUSATĪVUS TEMPŎRIS

1. In legiōne Romana decem erant cohortes, in cohorte tres manipŭli, in manipulo duae centuriae; primo centuria centum milites habebat (unde «centuria» appellabatur), deinde modo quinquaginta.—2. Quattuor sunt anni tempora: ver, aestas, autumnus, hiems.—3. In toto corpore humano numerantur ossa ducenta sexaginta.—4. Regnum Romanum ducentos quadraginta annos mansit.—5. Condĭta est Carthago septuaginta duōbus annis ante, quam Roma.—6. In pugna Marathonia occīsi sunt e numero Persarum, ut rerum scriptōres antīqui tradunt, sex milia et quadringenti, e numero Atheniensium — centum nonaginta duo.—7. Iussu Caesaris Bellovăci sescentos obsĭdes ei dederunt.—8. Alexander Magnus anno trecentesĭmo vicesĭmo tertio decessit, postquam tredĕcim annos regnavit.—9. Roma condĭta est anno septingentesĭmo quinquagesĭmo tertio.—10. Anno ducentesĭmo sexagesĭmo quarto Romani primam de Carthaginiensibus victoriam navālem reportaverunt.—11. Anno centesĭmo quadragesĭmo sexto Carthāgo a Scipiōne delēta, Corinthus a Mummio concremata est.—12. Anno quadringentesĭmo octogesĭmo Xerxes, rex Persarum, ingentes copias ex Asia in Eurppam duxit.—13. Marius septies consul fuit, Camillus quinquies.—14. Alii menses habent tricēnos dies, alii tricēnos singŭlos; mensis autem Februarius duodetriginta dies habet.—15. In singŭlis legionibus erant seni tribūni milĭtum.—16. Ter terna sunt novem, quater quaterna sedĕcim.—17. Fines Helvetiorum in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.—18. In castris Helvetiorum a Caesare expugnatis tabŭlae repertae sunt, quibus in tabulis ratio erat omnium copiarum eorum. Summa erat capĭtum: Helvetiorum milia CCLXIII, Tulingorum milia XXXVI, Latovicorum XIV, Rauricorum XXIII, Boiorum XXXII. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII.—19. Prima Ciceronis oratio in Catilīnam habĭta est in Senātu a.d. VI. Id. Novembres (=ante diem VI Idūs Novembres) anno DCXC ab Urbe condita (LXIII ante aeram nostram).

20. «Trígintá totó mala súnt epigrámmata líbro».

Sí totidém bona súnt, Láuse, bonús liber ést. (Mart.)

21. Láudas bálnea vérsibús trecéntis

Cĕnantís bene Pónticí, Sabélle;

Vís cenáre, Sabélle, nón lavári. (Mart.)

22. Súlmo mihí patriá (e)st gelidís ubérrimus úndis,

Mília qui noviés dístat ab Úrbe decém... (Ov.)

 

1. Год имеет 12 месяцев, 365 дней, 8760 часов.—2. Сократ, будучи уже семидесятилетним стариком (= старик семидесяти лет), в 399 г. был приговорен афинянами к смерти.—3. Ксеркс имел флот, состоявший из 1200 военных кораблей.—4. Цезарь вел войну с галлами восемь лет, от 58 г. до 50 г. (до н.э.).—5. Римский историк Т. Ливии в 21-й книге своего труда изложил начало второй Пунической войны, которую римляне вели с карфагенянами в продолжение (per) 17 лет, от 218 г. до 201 г. (до н.э.).—6. Марафонская битва, в которой (=где) 10 000 греков храбро сразились с 100 000 персов (это число сражающихся передано нам античными писателями), была в 490г. (до н.э.).—7. Софокл родился1 в 497 г., а умер (decēdo, 3) в 406 г. (до н.э.).—8. Спартак был убит в 71 г. (до н.э.).—9. В котором году и в который день ты родился? (родилась?)2.

DE CITHARISTA

Citharista quidam, Stratonīcus nomĭne, in schola sua novem Musarum simulacra et Apollĭnis statuam habebat, discipulos vero duos. Interrogatus aliquando ab amicis: «Quot discipulos habes?», ille: «Deorum», inquit, «auxilio, duodĕcim».

 

SUMMARIUM HISTORIAE ROMANAE

Annos numerabant Romani ab anno Urbis condĭtae (ab Urbe condita = ab U. c.), qui annus fuit ante aeram nostram septingentesĭmus quinquagesĭmus tertius. Initio reges per annos circĭter ducentos quinquaginta civitatem ad arbitrium suum rexerunt. Anno quingentesimo nono, sive ab Urbe condita ducentesimo quadragesimo quarto, postquam expulsus est ex regno Tarquinius Superbus, creati sunt duo annui consŭles, qui potestātem parem habebant atque alter altĕrum coērcebat. Hunc statum quinque fere saecŭla observaverunt Romani. Iam anno ducentesimo sexagesimo sexto tola fere Italia in potestate Romanorum fuit.

Deinde Romani cum Carthaginiensibus tribus bellis Punĭcis dimicaverunt atque urbem Carthagĭnem deleverunt. Tum Hispaniam, Macedoniam, Graeciam, alias regiones subegerunt. Anno tricesimo imperium occupavit Augustus, qui primus imperator populi Romani fuit. Imperatoribus paruit imperium Romanum usque ad annum quadringentesimum septuagesimum sextum aerae nostrae, sive millesimum ducentesimum tricesimum ab Urbe condita.

1он родилсяnatus est.

2 Я родилсяnatus sum; я родиласьnata sum. Ответ должен быть дан на латинском языке.

§ 20.

PLUSQUAMPERFECTUM INDICATĪVI ACTĪVI И PASSĪVI ПРИЧИННЫЕ ПРЕДЛОЖЕНИЯ С СОЮЗАМИ QUOD И QUIA

 

1. Horatio Coclĭti, quod insigni fortitudine Romam servavĕrat, cives grati aēneam statuam collocaverunt.—2. Stultissima hominis incauti excusatio est: «Non putavĕram».—3. Hannĭbal primus copias suas trans Alpes, quas nemo unquam cum exercitu ante eum superavĕrat, in Italiam traduxit.—4. Crudelissime puniebantur a magistratibus Lacedaemoniorum ii, qui in pugna terga vertĕrant atque fugā vitam servavĕrant.—5. Socrătes verba, quae ei orator praeclārus scripsĕrat, in iudicio non dixit, sed suis verbis se defendit.—6. Caesar multos eorum, quos armis vicĕrat, dementia et liberalitate devincīre studebat.—7. Xerxes, ubi cum exercĭtu Athēnas intravit, omnes sacerdōtes, qui in arce Athenarum mansĕrant et ab eo inventi erant, necavit urbemque incendio delevit.—8. Romŭlus et Remus, ut fama est, in iisdem locis, ubi exposĭti educatique erant, urbem condĕre statuerunt.—9. Scipiōnis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquĕrat pater.—10. С. Caesar Caligŭla omnia contumelias putabat: irātus fuit Herennio Macro, quod illum Caium salutavĕrat, nec impūne cessit primipilario, quod Caligŭlam dixĕrat.

 

1. Хотя Ариовист и получил от римского сената титул друга (= был назван другом) римского народа, однако он долго воевал с Цезарем.—2. Фемистокл восстановил стены, которые были разрушены персами.—3. Ификрат обратил в бегство полчища лакедемонян, чем (quā rē) приобрел (раго,1) себе великую славу.—4. Мильтиад разместил в полях множество людей, которых привел с собой.—5. Катилина из всей толпы, какую привел сам и имел Манлий, составил два легиона.—6, Цицерон не допустил к себе тех, кого прислал к нему Катилина.

 

DE TANTĂLO

Tantălus, Iōvis filius, rex Phrygiae, carissimus erat omnibus deis atque ad epŭlas eorum invitabatur. Sed tantam felicitatem sapienter conservare nesciebat. Nam superbiā quādam impulsus omnia deorum consilia, quae apud Iovem audivĕrat, hominibus aperiebat. Propter id scelus in Tartăro aeternis cruciatibus punītus est. Nam apud infĕros in aqua stans semper sitit et pulcherrimos fructūs videns perpetuo esŭrit. Ubi enim aquam bibĕre parat, ea recēdit; ubi autem fructum captat, rami vento amoventur. Ne dormire quidem misĕro licet, nam capiti eius saxum ingens impendet, cuius ruīnam semper timet. Talia de Tantalo poētae antiqui tradunt.

§ 21.

FUTŪRUM II (EXACTUM)




Не нашли, что искали? Воспользуйтесь поиском:

vikidalka.ru - 2015-2019 год. Все права принадлежат их авторам! Нарушение авторских прав | Нарушение персональных данных